 |
| |
| Media
Et quid erat, quod me delectabat, nisi amare
et amari? sed non tenebatur modus ab animo usque ad animum,
quatenus est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae
de limosa concupiscentia carnis et scatebra pubertatis, et
obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non discerneretur
serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso
aestuabat et rapiebat inbecillam aetatem per abrupta cupiditatum
atque mersabat gurgite flagitiorum. invaluerat super me ira
tua, et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis
meae, poena superbiae animae meae, et ibam longius a te, et
sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et ebulliebam
per fornicationes meas, et tacebas. o tardum gaudium meum!
tacebas tunc, et ego ibam porro longe a te in plura et plura
sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta lassitudine.
Quis mihi modularetur aerumnam meam et novissimarum rerum fugaces
pulchritudines in usum verteret earumque suavitatibus metas
praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus
aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine
procreandorum liberorum
|
|
|